Ho usato spesso le Storie di Ammiano Marcellino, visto che mi occupo di Tardo Antico. Ma non avevo mai fatto una lettura completa, dall'inizio alla fine, gratuita, senza dover verificare questo o quel passo in particolare, come invece sto facendo adesso, la sera prima di andare a dormire.

Al libro 26 mi sono imbattuto nella descrizione di uno tsunami.

Siccome abito a Roma e oggi dovrebbe venir spazzato via tutto, metto il testo latino della descrizione dello tsunami del 21 luglio 365 d.C., così non provocherò scene di panico in eventuali lettori non avvezzi con la tranquillità che la lingua latina comunica anche quando descrive disastri.

E per dire quanto sono terrorizzato, la foto sopra.

(Ammianus, Res Gestae 26, X, 15-19):

15. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt. 16. Paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendavit. 17. Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter inlisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat. 18. Relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona. 19. Ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.

Annunci